Glose
Qui bonus est,etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quaerit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quaerere, in prava actione perdurat.